# Hypomnemata physica 112-2

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, 112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/112-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/112-2

Fortunius Licetus. De quo suo loco dicetur. Plantae certè manifestò atomos exhibent. Quis enim crederet, in vino limpido & perspicuo tartarum, & materiam calcariam & tophaceam inesse, nisi Διάκρισις eam ostenderet, dum tartarum à vino secretum lapidis instar doliorum parietibus adhaerescit. Et materia alendo corpori inutilis, ad articulos detrusa arthriticos dolores excitat, & tandem in iis in tophos calcem generantes concrescit. Idem & aliorum morborum generatio docet. Cùm enim varia ἀνεπιτήδεια, & corpori nostro alendo inutilia, cum alimentis assumantur, ea, quamvis sint amara, acida, salsa, acerba, aliisque modis ἄκρητα, ἰσχυρὰ, καὶ διαφαίροντα: tamen, ut Hippocrates, de prisca medicina, loquitur, μεμιγμένα καὶ κεκριμένα ἀλλήλοισιν, οὔτε φανερὰ ἐστιν, οὔτε λυπεει τὸν ἄνθρωπον; mixtione & mutuâ inter se contemperatione neque cernuntur, neque molestia hominem afficiunt. ὅταν δὲ τὸ τουτίων ἀποκριτῆ, καὶ αὐτὸ ἐφʼ ἑωυτοῦ γέννηται, τότε καὶ φανερόν ἐστι, καὶ λυπίει τὸν ἄνθρωπον; At ubi horum quippiam secretum fuerit, & per se exstiterit, tunc & conspicuum fit, & hominem molestia afficit.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
