# Hypomnemata physica 113

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, 113. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/113

Atomi quoque purgantium medicamento-Atomi rum lac purgans efficiunt, ut etiam Hippocra- purgantium. tes, 6. Epid. comm. 5. 1. 33. ait: Mulier, capra, elaterium aut cucumerem sylvestrem edentes, pueris purgatio. Etsi enim, ut etiam; de dissens. Chymicorum cum Aristot. & Galen. dictum, planta purgans à capra devorata in ventriculo ejus coquitur, & chylo permiscetur, chylus ille in sanguinem mutatur, sanguis iste in mammis caprae in lac vertitur, lac hoc à nutrice bibitur; & tot mutationes accidunt: tamen in iis omnibus atomi purgantium plantarum integrae, & vires suas salvas retinentes remanent. Lac etiam ipsum etsi unum corpus apparet: tamen diversas partes per minima mistas demonstrant, serum, butyrum, caseus, ubi separantur. Ita sanguis animalium etsi unum corpus homogeneum apparet: tamen non solùm diversae in eo partes, quae diversis membris alimentum praebent, reperiuntur, verum etiam; si destilletur, sal volatilis, qui antea non apparebat, magnâ copiâ recipienti adhaerescit. Quod etiam accidit si cornua & ossa animalium destillentur. Imò ipsa animalia integra, si considerentur, in atomorum notitiam nos deducere possunt.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
