# Hypomnemata physica 114

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, 114. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/114

In cera vetusta, ut & in ligno, animal gigni, quod omnium animalium minimum existimatur, nomine Acari, Aristoteles, 5. hist. animal. cap. 32. scribit. Sunt & Sirones vulgò vocati, pediculi tantae parvitatis, ut vix acutissimo visu, & non nisi inspeculo, conspici possint. Animalia tamen haec sunt. Habent ergo facultatem animalem, nutrientem, moventem, & sentientem in corpore organico, eoque ex plurimis organis constructo. Alimentum attrahunt, coquunt, assimilant, moventur. Habent ergo spiritus naturales, habent animales, qui quidem & ipsi corpora sunt; habent organa, in quibus illi generantur, quibus continentur. Haec rursum omnia si in prima minima corpora dividi debent, in quot mille partes abibunt? Et si animalculum illud Acari, vel pediculus subcutaneus, in tot millia partium dividi debet, quantae erunt illae particulae. Etsi vero atomi illae sint minima corpuscula: tamen in iis formae essentiales specierum integrae manent, ut modò dixi, & ipsa experientia testatur. Si enim simul aurum & argentum fundantur, atomi auri & argenti ita per minima miscentur, ut nullo sensu hae ab illis discerni queant. Interim utraeque suas formas integras servant.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
