# Hypomnemata physica 115

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, 115. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/115

Quod vel ex eo patet, quòd, si massae isti aqua fortis affundatur, argentum solvitur, & in liquorem abit, aurum verò formâ pulveris remanet. Argentum solutum si praecipitetur, formâ pulveris subtilissimi subsidet. Uterque pulvis, si seorsim fundatur, in pristinum aurum & argentum abit. Ita si argentum vivum sublimetur, praecipitetur, in aquam abeat, & alias mutationes externas, quę fiunt pro varia atomorum, in quas resolvitur, cum aliis mistione, induat: semper tamen suam formam essentialem retinet, facileque à corporibus, quibus permiscetur, separatur, & in pristinam currentis Mercurii formam redit. Neque hoc fit in metallis saltem, sed & in vegetabilibus. Dum enim aquę destillatę & spiritus à Chymicis parantur, atomi è plantis insensibiles ascendunt, ita ut in cucurbitâ nullo modo percipi possint: at dum in Alembico coëunt, & in liquorem abeunt, formâ suâ iterum sese produnt, dum alius est spiritus vini, alius juniperi, &c. Et sisapra alatur quibusdam herbis purgantibus, iac verò caprae bibat nutrix: fiet, ut infans, qui lac nutricis sugit, purgetur; ut ante ex Hippocrate, 6. Epid. comm. 5. t. 33. dictum. Agnovit veritatem huius rei, & confessus est, Doctissimus Peripateticus, Jacobus Schegkius, dum, lib. 2. de occult. med. fac cap. 1. scribit: In minutissimas partes divisio non corrumpit ex necessitate substantiam rei sic comminutae in pulverem; cùm sit accidens συνεχείας, id est, accidens accidentis, ut continuum in minutissima corpora dividatur. Et paulò post: Non sequitur, aboleri substantiam, si quis in pulverem trita medicamenta & contusa concedat efficacia esse in corpore nostro. Habent tamen & atomi à natura suas leges, & procul dubio subtiliores sunt atomi ignis, quam atomiterae, etsi id à nobis cerni non posut.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
