# Hypomnemata physica 116

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, 116. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/116

Ita enim cum rebus naturalibus comparatum est, ut formae non nisi in certo quanto, consistant; & sicut ultrà naturales terminos sese non diffundere: ita non, nisi in certo quanto conservari possunt. Observavit etiam hoc Francisc. Aquilonius, qui, libr. 5. optic. propos. 8. exemplo luminis hanc rem declaravit, dum scribit: Licèt non detur minimum quantitatis, dari tamen minimum luminis naturale, hoc est, lumen adeo tenue, ut citra interitum magis attenuari non possit. Quo pacto & corporum naturalium minima dantur; quae nimirum, si amplius dividuntur, formam, essentiamque deperdunt. Vti namque corpora ad naturalem subsistentiam nonnullam exposcunt quantitatis molem, cum ipsa nil aliud sit quàm ipsius substantiae corporeae modulus; ita & qualitates, nisi aliquo excellentiae gradu praeditae sint, spontè depereunt. Et, propos. 15.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
