# Hypomnemata physica 117

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, 117. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/117

Asserimus, lumen non sub quocunque intensionis modulo posse suapte vi solitariè existere, sed aliquem esse parvitatis terminum, ultra quem progredi dividendo non liceat citra interitum, quem proinde minimum naturalem non incongruè possumus appellare: si autem majori lumini adjungatur, quantum vis exiguum, nil vetat, quin hoc illius ope queat sustentari, dummodò utrumque simul minimum naturale saltem attingat. Est porrò haec subsistendi imbecillitas non his modò qualitatibus, quae majoris ac minoris diversitatem admittunt, verum etiam omnibus corporibus, quae magnitudinem variant, communis. Ut enim haec sine aliqua mole, sic illae sine aliquo excellentiae gradu sese ab interitu vindicare non possunt. Ultra namque vires attenuatae in nihilum collapsae pereunt, nullo contrario interimente, sed solius mensurae defectu, quae ad propriam cuiusque tutelam velut necessaria conditio, irrefragabili naturae lege exposcitur. Verùm quod ille de qualitatibus dicit, multò magis de formis accipiendum est, à quibus qualitates fluunt. Quae verò contra atomos de continui divisione in infinitum, de lineis insectibilib. disputantur, ex alienis principiis, Mathematicis scilicet, non propriis, seu Physicis disputantur Non enim, ut ante etiam dictum, hic quaeritur, an continuum Mathematice sit divisibile, sed an natura in corporum resolutione & generatione in minimis quibusdam corporibus subsistat. CAP. ed by Goc

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
