Latin
CAPVT II
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 118
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT II. De Mistione. Um doctrina de mistione ad omnium reCrum naturalium generationem rectè cognoscendam summè necessaria, &totius penè Physicae fundamentum sit; ut ea rectè explicetur, operae pretium est. Id ut rectè fiat, primò sciendum, nomen Mistionis non eodem modo semper accipi. Etenim, ut Th. Erastus, disput. 2. contra Paracelsum, p. 195. scribit, aliquando congeriem &acervum, rerum commistarum, ut milii, tritici, aliorumque talium, superficies suas servantium, significat. Interdum compositionem duorum vel trium, vel plurium corporum, ita inter se confusorum, ut, quamvis singulam naturam servent, ac aliquando separari iterum possint, unum tamen ex omnibus confectum corpus denotat. Talis est crama, ex vino &aqua compositum corpus; quod non est unum formâ, sed continuatione tantùm. Etsi enim neque vinum, neque aqua terminis suis separata sunt, sub forma tamen sua naturali utrumque sic continetur, quomodo in argento saepe aurum inest, ac per aquam nominatam fortem ab eo secernitur. Tale quoque corpus est melicratum: itemque hydromel, aliaque infinita per artem composita. Tertiò sumitur pro corpore ex pluribus rebus composito, ut ex omnibus unum quiddam sit factum, à componentium omnium natura diversum, formamque possideat à formis componentium prorsus differentem. Quae sic miscentur, ea demùm verè vocantur mista. Primum modum, cùm in eo nulla reverâ fiat mistio, sed res siccae, quae nullam in animis nostris creant difficultatem, saltem confundantur, omittit. Jul. Caes. Scaliger, &alios tres proponit, exerc. 101. sect. 1.