# Hypomnemata physica 12

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/12

Ideoque principia, contrarietate definita & determinata, non sunt generalissima, sed saltem corporibus generationi & corruptioni obnoxijs competunt. Deinde nec corruptibilibus & mutabilibus omnibus competunt, sed ijs solùm, quae per contrariorum actionem fiunt, non verò quae ex semine. Et de hac ipsa principiorum contrarietate, & de ijs, quomodo contraria sint, non parum ipsi Peripatetici dissentiunt; de quo ipsorum commentarii videantur. Plerique tamen in primis principijs non veram contra rietatem ponunt, sed eam oppositionem, quae est inter habitum & privationem, ut Zabarella, lib. I. de mat. prim. cap. 2. scribit: atque hoc modo ex ovo, quod pullus non est, pullum, ex ligno, quod statua non est, statuam; ex argilla ollam fieri docent, generationemque esse transitum ab Esse priuativo ad Esse positivum dicunt. Verùm enimverò hoc modo doctrinam de rerum ed by C An Principia sint contraria. rerum generatione non satis explicarunt, nec sufficienter rerum generationis caussas posuerunt.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
