Latin
CAPVT II
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 121
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm ista nondum omnem difficultatem tollunt, nec mistionis naturam satis explicant, sed duo adhuc enodenda restant, quae rectè explicata magnam Physicae &Medicinae lucem afferunt. Etsi enim hoc omnino concedendum sit, nihil verè mistum esse, nisi quod formaliter unum est; tamen adhuc quaeritur, primò; an necessarium sit, ut miscibilia quae vi unius formae unita sunt, &in unum mistum coiverunt, formas suas amittant: an verò in misto subalia forma singula suas formas integras retinere possint. Deinde an solùm elementa sint miscibilia, omnisque resolutio ad minima, quae propter mistionem sit, semper usque ad elementa procedat; an verò etiam alia corpora, elementis nobiliora, misceri propriè dici possint? Quod utrumque explicandum. Primam quaestionem quod attinet, ut ea rectè explicetur, saltem de elementis disquireAn miscimus. De his enim nullum dubium est, ea verè bilia in misceri; de aliis verò corporibus dubitatur. mistione Quicquid tamen de elementis dicetur id oformas mninò etiam in aliis miscibilibus locum habeuas retibit. Duae autem de mistione imprimis opinioneant. nes sunt, una Antiquorum penè omnium ante Aristotelem, Empedoclis, Democriti, Anaxogorae. Hippocratis, imò etiam plurimorum post Aristotelem Philosophorum, qui omnes statuestatuerunt, generationem &corruptionem fieri per συγκρισιν &διάκρισιν corporum minimorum, &corpora, quae miscentur, formas suas in mistione integras retinere. Id quod manifestè patet ex Hippocrate, lib. I. de vict. rat. ubi scribit: ὁ, τιδʼ ἂν διαλέγωμαι γενέσθαι, καὶ τὸ ἀπολέσθαι τῶν πολλῶν εἰνεκεν ἐρμηνεύω. Ταῦτα δὲ ξυμμίσγεσθαι καὶ διακρίνεσθαι δηλῷ. ἔχει δὲ ώδε· γένεσθαι καὶ ἀπολέσθαι τῶν ευτο.