# Hypomnemata physica 123

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/123

Quod si mistio compositio sit secundum partes exiguas, nihil horum accidet, sed solùm esset mistio ad sensum, atque idem huic quidem, si acutè non videat, esse mistum, lynceo verò non esse mistum videbitur. Idem docet, 2. de generat. & corrupt. cap. 7. p. 47. cuius loci sensum ita proponit Toletus: Modum istum (quem ponebat Empedocles) redarguit, quia sequitur unum inconveniens, quod ex qualibet parte misti non possent quatuor elementa extrahi, & sic non quaelibet parsmisti esset mista: sequela ostenditur; quia sicut ex qualibet parte parietis non possunt extrahi lapides & lateres, quia in quo loco erant hi, non erant illi: sic profecto fiet in misto, quod eodem modo ex elementis componitur. Ita quidem Antiquorum sententiam impugnat Aristoteles: suam verò ita proposuit, ut, quid senserit, aut quomodo explicari possit, adhuc inter Interpretes, qui intestinum bellum gerunt per tot secula lis sit, dum alii, ut Averroës, tam formas substantiales elementorum, quàm qualitates manere actu in misto statuunt, fractas tamen omnes & castigatas, & ad mediocritatem redactas; alij, ut Scotus, & formas & qualitates elementorum in mistione penitùs interire, & novam misti formam generari docent, novamque qualitatem, quae sit temperatura misti; alij, ut Latini plurimi, formas elementorum nullo modo in misto servari, existimant, neque integras, neque fractas, qualitates tamen in misto remanere putant, sed refractas & ad mediocritatem reductas. Quorum concertationes hoc loco afferre, mei instituti non est.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
