# Hypomnemata physica 126

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/126

Contra unica illa Aristotelis opinio, quòd simplicia in misto suam naturam non retineant, in labyrinthos & in extricabiles controversias Aristotelis Interpretes coniecit, & magno rei Medicae damno in Physicam invecta est: quâ reiectâ omnia plana & expedita sunt. Argumentis omnino firmis Antiqui & Recentiores, qui eos sequuntur, in eam sententiam adducti sunt. Etenim primò mistionis ratio hoc indicat; cum illa, quae non servantur, misceri dici non possint: quod ipse Aristoteles, in fine lib. I. de ortu & interitu, agnoscit. Neque aliter potuit. Cum enim, ut lib. 5. Metaph. text. 3. statuit, elementa sint id, ex quo existente res sunt, necessarium est, haec elementa, si debent esse elementa, in misto manere & inexistere. Praeterea cùm actio actum praesupponat, & in mistis elementorum actiones appareant; necesse est, ut ea actu iis insint. Ut de aliis non dicam, ipse Aristoteles, initio lib. I. de coelo, mistum ad modum praevalentis elementi moveri, scribit. Tandem idem docet mistorum in elementa resolutio. Mista enim in elementa resolvuntur, atque ipse Aristoteles statuit, I. degenerat. & corrupt. text. 84. miscibilia posse iterum separari è misto. Quod si fit, actu in mistis existere necesse est.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
