# Hypomnemata physica 127

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/127

Cuius argumenti ea vis est, ut, qui in eo solvendo laborarunt, turpissimè sese dederint. Dum enim Conimbricenses, quando ligna comburuntur, negant, ea in quatuor elementa resolvi, & aquam, quae ex lignis, quae comburuntur, exsudat, ut & illos stillatitios liquores, veram esse aquam negant, non solùm ipsi Aristoteli & aliis Peripateticis, sed sensibus etiam repugnant. Sit enim, ut ille liquor, qui in lignis exsudat, vel per Alembicum destillat, non sit pura aqua: maximam tamen partem aquam esse, sensus & separatio, quae facilis est, testantur. Et hoc modo nullum elementum aquae in rerum natura daretur; cùm nullibi pura reperiatur. Alij verò, ne sensibus repugnent, mista quidem in elementa resolvi concedunt, verùm ineptè statuunt, elementa non eadem numero, sed specie redire à misto; id quod nullâ ratione nititur, sed saltem ad palliandum absurdum dogma comparatum est, imò rationi & experientiae repugnat. Etenim cùm statuant, elementa è misto redire ob similis elementi actionem, quâ id, quod in mistione amiserant, rursum acquirant: quomodo quaeso, in destillationibus & combustionibus aqua & terra è misto elici poterit; cùm ignis agendo in mistum nihil aquei, nihil terrei inducat, imò actio ignis aquae & terrae adversetur, non verò eas augeat & perficiat?

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
