# Hypomnemata physica 132

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/132

de generat. & corrupt. text. 40. 53. & seqq. statuit, qualitates elementorum saltem instrumenta esse; principalem caussam formam cujusque rei specificam. Idem docuit Scaliger, exerc. 307. sect. 20. Nisi, inquit, quatuor elementa rectorem haberent, temerè ac sine modo jactabunt & jactabuntur. Quid enim illud est, quòd tantum terrae, tantum commiscet caeterorum? At oportet in unoquoque motu esse unum & primum. Non enim illa sese movere ullum ad opus queunt, sed in compositis à forma excellentiori, in mistis imperfectis ab externo principio cientur ad mutuam connexionem. Idem agnoscere necesse habuit Erastus, qui, etsi in disputationibus contra Paracelsum, parte alterâ, pag. 196. scribit, qualitates in tota universitate hac rerum mutabilium nullas reperiri, quae admota sibi corpora tota alterare possint extra caliditatem, frigiditatem, humiditatem, siccitatem; & propterea has qualitates necessariò principium mistionum statuenda esse: tamen ipsâ rei evidentiâ coactus mox addit: Non sic dicimus esse principia, ut principes caussas statuamus, sed ut instrumenta esse dicamus. sine quibus forma nulla miscere possit.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
