# Hypomnemata physica 139

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/139

Atque hoc ipsum est, quod Hippocrates, in lib. de prisc. Medic. scribit: In homine & amarum, & salsum, & dulce, & acidum, & acerbum, & insipidum, & sexcenta alia inesse, quae mixtione & mutuâ inter se contemperatione neque cernuntur, neque molestiâ afficiunt, id est, quando ad minimas atomos inter se redacta, & inter se mixta fuerunt. At ubi seorsim extiterint, id est, ubi eiusdem generis atomi plures à reliquis separatae coiverint, & corpus inde conspicuum & coagulatum evaserit, tum activitatem suam exercere. Atque huc omnes digestiones & fermentationes Chymicorum tendunt, ut nimirum corpora, quae in majori mole erant contraria, in minimas atomos redigantur, ut postea amicè inter se conspirent & uniantur. Tandem etiam non levis errandi caussa multis fuit, ficta illa formarum eductio, quae alibi rejecta est. Quamvis enim rectè, ut antea dictum, in hoc sentiat Zabarella, quòd in generatione viventium agens calorem vitalem (licèt ille ipse non primarium agens sit, sed forma, cuius ille est instrumentum) esse statuit, subinde tamen in vulgarem opinionem relabitur, & etiam viventium generationem ad concursum & simplicem mistionem elementorum reducere conatur. Ita, lib. 1. de misti generat. & interitu, cap. 3. scribit, quando calidi gradus quinque, & humidi sex concurrunt, convenientem esse proportionem pro eductione oogle gitizec ctione formae olei.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
