# Hypomnemata physica 144

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, 144. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/144

Mistiones autem reliquae omnes, quae à forma superiore non diriguntur, quocunque etiam nomine veniant, ab atomorum consensu & dissensu proveniunt, ob quem similia ad similia moventur, & similia similibus uniuntur. Etsi enim haec corporum sui generis similitudo vel dissimilitudo etiam ad mistionem commodiorem, quae in animatis sit, quaeque à nobiliori forma gubernatur, non parùm facit; sicut videmus; cibos similes facilius coqui, quàm dissimiles: tamen praecipuè locum habet in fermentationibus seu naturalibus, seu artificialibus, & medicamentorum praeparationibus, haec mistio, ut & iis, quae fortuitae appellantur. Et haec corporum sui generis minimorum similitudo, ut multarum mistionum, ita omnium solutionum fundamentum est. Hoc modo fit vini, cerevisiae, aliorumque succorum fermentatio, dum nimirum, quae eiusdem naturae sunt, uniuntur, & aliena à se expellunt, & in foeces extrudunt; quod imprimis sit spiritus illius insiti ope, qui cuncta penetrat; quod & in panis fermentatione fieri videmus. Quid de vino albo & rubro, mistis, vino mulso, vinis medicatis, theriaca, Mithrida tio, aquis destillatis & compositis, & similibus statuendum sit, an sint vera mista, an verò saltem cramata, ab authoribus dubitatur. Nonnulli saltem cramata esse statuunt.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
