Latin
CAPVT
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 150
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT II. An animae sint à Deo, vel à Coelo? Vicennas animas viventium non à parenAtibus, sed à quadam formarum datrice, seu, ut Scaliger, exerc. 97. loquitur, formarum proma conda intelligentia, quam Colcodeam nominat, provenire statuit, docetque, coelestem hanc mentem uti semine tanquam instrumento ad producendam animam vegetantem &sentientem, quas ubi mediante semine in homine produxerit, procedente tempore, nullo intercedente instrumento, importari animam rationalem, &corpori animâ vegetante &sentiente informato infundere ex se animam rationalem, à materiae commercio liberam. Procul dubio autem istam sententiam ex Platone &Platonicis hausit Avicennas. Hi enim, ut ex Platone, in Epimenide &Timaeo, Marsilio Ficino, super lib. Platonis de sanctitate, &,super Timaeum Platonis c. 37. &Alcinoo, in lib. de doct. Platon. cap. 23. videre est, statuunt, animam rationalem à Deo Opt. Max. animas autem rationis expertes à Diis iunioribus, qui ipsis sunt vel corpora coelestia, vel eorum spiritus, intelligentiaeque moventes, provenire. Verum quae de intelligentiis illis in Physicis dicuntur, cum sine ratione ulla proferantur, meritò à Philosophis rejiciuntur. Et si quae omnino sunt caussae coelestes, quae ad rerum generationem faciunt, caussae eae remotae sunt, &universales, ut mox de Fernelij sententia dicetur.