# Hypomnemata physica 151

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/151

Et si per primam illam Intelligentiam Deus Opt. Max. intelligatur, itidem sententia haec falsa est. Non enim hic de rerum creatione, sed de generatione quaeritur. Deus verò postquam semel à creatione cessavit, nihil amplius nisi miraculosè, creat; Naturam verò instituit quae cursum generationis & corruptionis absolvit, eumque tuetur & observat. Et concurrit jam Deus quidem in omnium rerum naturalium generatione ut caussa prima & universalis, quae verò oriuntur, causarum secundarum proximè effectus sunt, Deusque dicitur omnium rerum caussa efficiens, cùm quia primò eas creavit, tum quia caussis secundis vim ac potestarem dedit proximè effectus suos producendi.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
