# Hypomnemata physica 155

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/155

Fieri igitur non potest, quod quidam interpretatur, mundi spiritum vitam statumque rebus omnibus sic impertiri, ut ne minimam quidem astrorum opem desideret. Hoc si est, cur, quaeso, non similia, & similiter perpetuo generet, cum semper aequè praesens rebus adsit. Haec Fernelius. Argumenta autem quibus suam sententiam probare conatur praecipua haec sunt: Primum est, quod ex materia putrida multa animalia generentur, quae cùm nullo semine, nulloque parente proveniant, animam illorum à coelo provenire statuit: & proinde cùm ignobiliora illa animalia suas formas à coelo accipiant, meritò etiam nobiliora animalia, hominem & leonem, non aliunde eam accipere debere existimat. Secundò, cùm Aristoteles scripserit, quod homo & sol homine generent, putat, non eodem modo utrumque ad hominis generationem concurrere, neque idem ab utroque effici, sed cùm duo requirantur, materia & forma, ab homine, utpote imperfectiore dibzy G Google ctiore natura, materiam apparari, à coelo verò animam amitti. Tertiò multis contra eductionem formarum è potentia materiae disputat. Quartò multa de coeli nobilitate & in haec inferiora actione profert. Tandem cum anima uniatur corpori mediante spiritu quodam & calore coelesti, multò magis ipsam animam originis coelestis esse debere statuit.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
