# Hypomnemata physica 158

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/158

CAPVT III. Aliarum de origine animae sententiarum enumeratio, & vulgaris erroris notatio. CVm ergo à Coelo & caussis superiorib. aOnima non proveniat, plurimi concedunt, simile generari à simili. Id quod tamen plerique de univoca saltem generatione accipiunt. Duplicem enim generationem statuunt, unam vnivocam, quâ simile generat simile; aliam aequivocam, ubi generans à generato diversae naturae est; quod in iis, quae sponte fieri dicuntur, & sine semine, accidere statuunt. Verùm an detur generatio talis aequivoca, & quomodo sese habeat spontaneus viventium ortus, suo loco postea dicetur. Satis hîc sit, in generatione univocâ dicta simile à simili generari, à pluriVariae de origine animae opiniones. à pluribus, & iis omnibus, qui formas à caelo, vel caussa superiore, non deducunt, concedi. Quatuor Verùm enim verò, & si omnes in hoc consende generatiunt: de modo tamen valde dissentiunt, & tione viplures ac diversae autorum hac de re opiniones ventium reperiuntur, quae tamen omnes in quatuor sententiae. classes redigi posse videntur.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
