# Hypomnemata physica 161

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/161

Cùm enim ibi Aristoteles comparet artificialia cum naturalibus, & de semine, quod est efficiens, dicat, quod faciat, addit Averroës: semen generat per potentiam, quam habet similem artifici; quia forma generati est in semine in potentia, & id, ex quo est semen, convenit nomine & ratione cum eo, quod fit ex semine quoquo modo. Et paulo post: in rerum generatarum materia est potentia, ut ex eis generetur aliquod simile per potentiam, quae est in semine. Scholastici verò plerique, & eorum sectatores, dogma hoc de eductione formarum materiae acriter propugnarunt, atque id per manus quasi posteris tradiderunt sine omni sensu claro, quem mens veritatis avida capere posset; ut plerique potius Magistrorum suorum verba transscripsisse, quam rem ipsam (& quomodo potuerint, cum nulla subsit;) intellexisse videantur. Verùm quemcunque haec opinio autorem habeat, aut quoscunque Patronos; omnino perpendenda est; cùm multi pro eâ, tanquam pro aris & focis, pugnent, & ad multas controversias decidendas quasi infallibili principio eam utantur.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
