# Hypomnemata physica 163

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/163

Secundò, (quae, an sit probatio directa, an ad absurdum deductio, aliis judicandum relinquo) nisi statuatur, formas educi è potentia materiae, tolli generationem putant. Vel enim, ajunt, formae ante generationem aliquid sunt, vel nihil sunt. Si fuerunt ante generationem, nulla erit generatio; si nihil sunt, erit ergatio, atque iterum tolletur generatio. Verùm dilemma hoc nullius momenti est, & neutrum cornu alicujus roboris. Etenim cùm omnes ferè Theologi sint, qui ista scripserunt, meritò perpendere debuissent, quid illud in Quomodo sacra pagina sit: Crescite & multiplicami fiat geneni; imò quomodo axioma illud Philosopho ratio viventium, rum: omnem formam esse sui multiplicativam, accipiendum sit. Si enim intelligerent, animas esse sui multiplicativas, simul intellexissent; cum aliquod individuum generat, animam de novo non creari, sed multiplicari, & primorum cujusque speciei individuorum in prima mundi origine à Deo creatorum animas ad omnes animas omnium individuorum, quae in hunc usque diem fuerunt, & ad finem mundi futurae sunt, propagationem suffecisse, & adhuc sufficere; simulque intellexissent, cum animae multiplicantur, quae antea fuerunt, generationem non tolli, sed potius stabiliri.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
