Latin
CAPVT IV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 165
Unproofread scanNot analysed yet
Ut verò isti, qui eductionem formarum è An opinio potentia materiae statuunt, suam opinionem de eductione formaexplicent, variè &miserè se torquent rum è pofit, ubi rei nihil subest; &dum rem expli tentia macare conantur, eam potius implicant, quàm teriae exexplicant, ut ex autoribus modo allegatis, plicari posToleto item, 1. Phys. cap. 9. q. 19. &I. de gene-sit. rat. &corrupt. c. 3. q. 2. Benedicto Pererio, lib. 5. Phys. c. 22. aliisque videre est, quorum verba transscribere non placet, &tandem, ubi anxiè in omnem partem se verterunt, illa verba Thomae, ex part. I. quaest. 90. art. 2. reponunt: Formam educi e potentia materiae nihil aliud est, quàm aliquid fieri actu, quod prius erat in potentia Verùm an istud mentem veritatis avidam satiet, Lectori judicandum relinquo. Sed quomodo ista aliis satisfaciant, cùm nec sibi ipsis satisfaciant? Unde Toletus, I. de generat. &corrupt. cap. 3. quaest. 2. Fateor, inquit, virtutem hanc esse mirabilem, quae participet aliquid virtutis creativae: sed non est; cum semper circa subiecta operetur. Est etiam virtus mirabilis materiae, è cuius potentia educuntur, quae actu non sunt. Ubi potius mirabilem illorum pertinaciam, qui è materia id, quod impossibile est, &neque in materiae, neque agentis potestate est, educi volunt, admirari debuisset, quam materiae mirabilem vim, quae nulla est. Et Benedictus Pererius l. 14. c. 9. in sin.