Latin
CAPVT IV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 167
Unproofread scanNot analysed yet
Quorum nullum sine absurditate dici potest; cum neque accidens in substantiam, neque una forma in aliam mutari, neque formae viventium ex elementis componi possint. Et quocunque modo dispositio illa ad formam explicetur, cum successivè per partes fiat, &gradus ultimus ejusdem sit generis &perfectionis cum praecedentibus, actum rei constituere, &substantiae essentiam dare non potest. Deinde nec de efficiente proximo &principali formae illius, quam è potentia materiae educi dicunt, certi &firmi aliquid afferunt. Materia ipsa, ut principium passivum, caussa efficiens esse non potest: nec sol, aut reliquae stellae; cum saltem caussae remotae &universalis sint, non specificae, ut supra cap. 2. dictum. Nec calor externus aëris, uteri, gallinae incubantis, aut fornacis, vel rei cujuscunque externae. Ita enim ab accidente produceretur substantia. Praeterea specialis effectus specifica caussa reddi non posset; sed idem effectus specialis à diversis caussis produceretur: sicut videmus plantas è semine pullulare &à calore Solis, &hypocausti, &ex unius avis ovis pullos non solum ab incubante ave ejusdem speciei, sed &diversae; imò à calore fornacis, &in sinu puellarum ova bombycum, apud Vidam, in Bombyc. excludi. Insuper ab unius agentis actione diversissimae producerentur formę. Cum n.