# Hypomnemata physica 168

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/168

in eodem horto diversissimae plantae crescant, non certè omnes ab eodem agente, calore nimirum externo, provenire poterunt. Insuper secundùm hanc opinionem generata non à generante haberent suam formam, sed dispositionem saltem ad formam, quae postea sua sponte ad actionem agentis alicujus externi, caloris puta, è potentia materiae, nihil communicante agente, emergeret. Atque ita exista opinione dici non posset, quod animatum sibi simile generet, & forma omnis sit sui multiplicativa: quod tamen omnes saniores Philosophi concedunt. Si enim nihil de sua essentia generans in generatum transferret, sed saltem materiam determinaret, ad similem formam, efficiens postea (quod non ejusdem speciei est) faceret, ut actu prorumpat: quomodo, quaeso, dici posset, formam sese multiplicare? Certè si planta aliqua in India, dum semen producit, nihil aliud dat, quam materiam cum determinata potentia ad similem formam recipiendam, An Animae educantur è potentia materiae.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
