# Hypomnemata physica 174

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/174
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/174

Et potentiam, de qua loquuntur, necessariò tandem explicant, non de potentia passiva, sed de activa, quae facit, ut id, quod est in actu primo; sit in actu secundo, seu in actu simpliciter; ita, ut, quae anima destituebatur organis ad operandum necessariis, iam iis instruatur, ut operari possit. Quod ipsum etiam docuit Aristoteles; dum 7. Metaph. ca. 9. t. 31. scribit: τὸ σπέρμα δυνάμει ἔχει εἶδος, καὶ ἀφʼ το τὸ σπέρμα ἐστὶ πως ὁμωνυμον: Semen potentiâ habet in se formam, quae quodammodo idem habet nomen cum illa, à qua decisa fuerat & 2. Generat. c. 1. τὸ μὲν γὰρ σπέρμα λέγειν, καὶ ἀφʼ οὗ τὸ σπέρμα, οὐδὲν διαφερὶ: Nihil refert, semen dicas, aut à quo semenSumma scilicet rei est, potentiam illam, quam nominat Aristoteles, esse formalem, ut Recentiores nominant, & non differre ab actu primo. E Recentioribus quidam, cuius intellectus nihil, nisi elementare, capit, cum eductionem illam formarum è potentia materiae Philosophicâ ratione nulla se defendere posse videret, nec rationes obiectas solvere posset, tandem ad autoritatem Sacrarum literarum confugit. Verùm suam mentem & praeconceptam opinionem in facras literas inferre conatur, non ex iis eruit, dum statuit, Mosen, Gen. I. dum DEVM dicentem inducit: Producat An Animae educantur è potentia materiae.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
