Latin
CAPVT
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 177
Unproofread scanNot analysed yet
enim videmus in motu proiectorum, ea moveri non à se ipsis, sed vi à proliciente impressa, etsi proiiciens cum projecto amplius non conjungatur, &à malleo artis habitum non habente aliquid artificiosum produci, non propriâ, sed artificis, qui malleo utitur, vi; ita etiam à semine inanimato animatum produci, vi ab animato impressa. Idem ferè sentire videtur doctissimus ille Schegkij. Philosophus. Iacob Schegkius, qui, in lib. I. de plast. sem. facult. semini λογον πλαστικὸν tribuit, docetque, se το λόγου vocabulo intelligere formam substantialem, ut quae nullo sensu, sed duntaxat mente &ratione percipiatur. Semen tamen, &hunc actum substantialem, non è principalium agentium, sed ex instrumentalium numero esse, atque instar manus artificis corpora animata efformare statuit. Idem dicit, quod sit actus substantialis à substantia primi actus separabilis, qui habeat proprium subiectum, humorem spermaticum. Et rursum, quod sperma sit instrumentalis caussa, &λόγος quidam ποιητικὸς seu πλαστικὸς, sed non ἔνυλος, efficiens seu generans corpus animatum, &non etiam ipsum animatum existens, medium inter animatum &inter animandum interpositum sine informatione alicuius materiae ad efficiendum efficax, ut actus &enerOpinionis gia quaedam secunda. Verùm nisi Schegkij otius exapinio ita explicetur, quòd λόγος πλαστικὸς sit men.