# Hypomnemata physica 178

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/178

ipsa anima, per quam semen est animatum & certae ogle certae speciei; δύναμις πλαστικὴ verò sit propria affectio animae, quam ea habet, dum est in semine, illamque exserit, dum generatur animal, quatenus autem in semine non est actu corpus organicum, quod anima informet, eatenus abesse formam dici possit: tum ea non admitti potest. Etenim statuere λέχενπλαστικὴν, qui non sit anima, est temerè multiplicare entia. Cùm enim huic λόγῳ πλαστικῷ omnes proprietates & operationes animae competant & tribuantur, cur non anima dicendus est? Et cùm anima in semine ad omnes hasce operationes, quę λόγῳ huic πλαστικῷ tribuuntur, sufficiat, cur eum alium ab anima statuere opus est? Et ipse Aristoteles 2. de generat. animal. cap. 1. λογον hunc μόριον τοῦ ζώου, ὁ εὐθὺς ἐν τῷ σπέρμάτι ἐν ὕπάρχει, id est, partem animalis, quae protinus in semine inest, nominat. Itaque non opus est) όγον πλαστικον quasi actum secundum alterius actus primi, & vicarium quasi generantis in semine statuere, qui desinente motu generationis ipse etiam desinet. Statuere enim φθείρεσθαι τοιῆσαν εἴτε πάντα μέρη, εἴτε τινὰ, ἄτοπον, corrumpi id, quod efficit, vel omnes, vel aliquas partes, absurdum est. Eandem ferè sententiam defendit, semenque saltem pro instrumento habet, Anton. Ponce Sanctacruc, Regis Hispaniarum Medicus, in opere suo supra primam I. Canon. Avicennae, & de Hippocr. Philosophia, ut à Fieno, in Apologia, allegatur. Cum autem facile animadverteret, multa absurda sequi, si semen simpliciter pro instrumento habeatur, distinguit inter instrumentum conjunctum & separatum. Huius autem distinctionis necessitatem sumi putat ex diversitate perfectionis agentium & ex natura ordinis rerum.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
