# Hypomnemata physica 180

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/180

Verùm opinio ista, quocunque etiam modo explicetur & pallietur, falsa, & à veritate aliena est. Ipse enim Aristoteles etiam, 7. Metaph. c. 9. t. 31. semen inter agentia univoca recenset. Omnia verò agentia univoca non sunt è numero caussarum instrumentalium, sed principalium. Deinde omnia instrumenta propriè dicta cum principali coniunguntur; &, ut ipse Schegkius loquitur, instrumentum, per se nullam habet efficaciam, utpote quod non, nisi χρησι principalis efficientis, definitur. Quae verò de instrumento separato ab Antonio Ponce afferuntur; nisi rectè explicentur, falsa, & sine ratione conficta sunt, & propterea pro principio Metaphysico, pro quo is ea venditat, habenda non sunt. Equidem posset semen instrumentum separatum appellari, quatenus nimirum semen cum generantem non necessariò conjungitur, sed ab eo subordinatur, & eandem vim, imò eandem animam, quam generans habet, à generante accepit. Verum quia ipse animam semini inesse negat, inanem operam sumit, dum semen instrumentum separatum esse dicit.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
