# Hypomnemata physica 181

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/181

Etenim etsi, dum instrumentum non agit, re ipsa ab agente principali separari possit, ut penicillus à pictore, serra à fabro, calamus à scriptore: tamen in ipsa actione nullum instrumentum dari potest, quod insitâ virtute agat; (ita enim agens principale esset, non instrumentarium) sed omne instrumentum in operatione per se nullam habet efficaciam, sed pendet & dirigitur in agendo à principali agente, & separatum ipsum amplius per se non agit. Distinguendum ergo est inter actum primum instrumeti & secundum instrumenti. Ut aliquid sit instru-actus primus & sementum actu primo, sufficit dispositio instrucundus. menti ad actionem aliquam edendam necessaria. Malleus per suam duritiem, gravitatem, formam est instrumentum ad ducendum & dilatandum metalla, eaque in certam formam fingenda; sed actu primo. Malleus enim hoc modo formatus, nunquam per se aliquod metallum ducet & dilatabit, sed praesentia & motus artificis eum dirigentis est necessarius, & tum actu secundo malleus est instrumentum. Ita calor nativus est instrumentum, quo natura ad coquendum chylum, sanguinem, carnem, & ossa formanda utitur. Calor tamen ille id non praestat, nisi anima, quae est caussa principalis, concurrat. Et de ratione instrumenti est, agere supra vires Instrumentum à caussa suas, & producere effectum se nobiliorem, principalij quatenus scilicet à caussa principali movetur & directum dirigitur; quod dum ea facit, non aliquam vir igit supra tutem instrumento imprimit, per quam illam suas vires. actionem, quae est principalis agentis, edat.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
