# Hypomnemata physica 187

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/187

non est solùm sanguinis superfluitas, qui ideo, quia superfluus, quomodo menstrua excrementum sunt, expelli debeat, sed primariâ naturę intentione, ut res maximè necessaria, ex optimo sanguine à vi Πρμαππαυτικὴ generatur. Ideoque in argumento isto insufficiens est enumeratio, & praeter partem, alimentum, excrementum, quartum datur, nimirum Fructus. Semen nimirum est fructus viventis, in eum finem productus, ut simile per id progeneretur. Unde Epicurus, ut est apud Plutarchum, de plac. Philos. i. 5. ca. 3. ψυχης καὶ σώματος ἀποσπαgua dicebat, &, ut autor definitionum medicarum refert, Zeno Citieus semen definivit, quòd sit ἀνθρωπου ὁ μεθίησιν ἄνθρωπος μεθʼ ὑγροῦ ψυχῆς μέρους ἄρπαγμα, καὶ συμμιγμα τοῦ τῶν προγόνων γένους, οἷον τε αὐτὸ ἦν καὶ αὐτὸ συμμιχθὲν ἀπεκρίθη. i. e. semen est hominis abstractum, ac majorum mistura, quod homo cum animae humidâ parte transmittit, utique tale existens, quale id, à quo excretum est.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
