# Hypomnemata physica 188

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/188
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/188

Imò Sacrae literae docent, quod terra benedictione divinâ protulerit herbam facientem semen, lignum faciens fructum, & habens unumquodque sementem secundum speciem suam: ubi fructus & semen idem sunt. Et si cui major est Aristotelis, quàm sacrarum literarum, in hac re autoritas, consulat Aristotelem, qui, de I. Generat. anim. c. 18. scribit, quod fructus aut semen est, aut quod semen in se continet. Et cùm in plantis, ut & piscibus & avibus, manifestum sit, semen non esse simpliciter excrementum, sed quid à generante productum, quod suam quantitatem, figuram & conformationem peculiarem habet: cur in aliis animalibus semen pro excremento habeatur, etsi formâ liquidâ & fluidâ excernatur; cùm idem ex eo, quod ex plantarum semine, & piscium & avium ovis, proveniat? Semen ergò, ut omnibus viventibus competit, est corpus à generante formatum, calido innato plenum, ad animae cujusvis speciei propagationem utile; seu, est corpus à generato productum, è quo vivens ejusdem speciei cum illo, à quo decisum est, provenit. Et quidem in semine plantarum calidum illud innatum est in forma oleosa & pingui, & vix in ulla parte plantae plus olei est, quàm in semine: id quod vel ex eo patet, quod ex seminibus plantarum olei magna copia exprimi & destillari potest; ut in semine lini, papaveris, cannabis, granis sambuci, amygdalis, aliisque manifestum est. In animalibus oviparis in ovis exhibetur: in viviparis calidum innatum in forma spirituosa est, & propterea facile exhalat & dissipatur nisi mox ab utero concipiatur, ejusque calore foveatur. Constat autem semen duabus substantiis, materiâ & formâ. Materia est corpus illud, seu ὄγκος σπερματικὸς, moles seminis, τὸ σῶμα τῆς γονῆς, corpus seminis, quod in diversis viventibus varium est, aliud in plantis, & cujusque speciei ratione admiranda Creatoris sapientia variè distinctum; aliud in piscibus; aliud in avibus; aliud in animalibus aliis.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
