# Hypomnemata physica 189

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/189
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/189

Et quidem materia illa rursum duabus partibus constat, quarum una est crassa substantia, altera πνευματικη, spiritualis, seu πνευμα & φύσις ἀνάλογος οὖσα τῷ τ ἀστρῶν στοιχείῳ, spiritus & natura proportione respondens elemento stellarum. Formę verò rationem habet λόγος σπερματικὸς, ἀρχὴ τῆς κινησεως, & quae tantam habet vim, ut de semine Plutarchus, de communibus Notion. dicat, τὸ σπέρμα πλεῖον εἶναι, καὶ μείζον, ἢ τὸ γέννωμενον ἐξ αὐτοῦ, semen amplius & grandius esse, quàm quod ex eo gignitur; Et quod in genere de principiis ait Aristoteles, 5. de generat. animal. cap. 7. id inprimis de semine verum est: αἱ ἀρχαὶ μεγέθει οὖσαι μικραὶ, τῇ δυνάμει μεγάλαι εἰσὶ. Principia quamvis parvâ magnitudine; tamen facultate & potentia sunt maxima. Quam vim seminis etiam admiratur Seneca, lib. 2. quaest. nat. c. 6. Consideremus, inquit, quam ingentem vim per occultum agant parvula admodum semina; & quorum exilitas in commissura lapidum vix locum inveniat, in tantum convalescunt, ut ingentia saxa distrahant, & monumenta dissolvant: Et Gregor. Magnus, homilia 26. in Evangelia, egregiè de seminis admiranda natura scribit: Ecce!

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
