# Hypomnemata physica 19

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/19

(ubi se miserè torquet, nec tamen monstrare potest, quomodo qualitates primae, quae à formis suis fluunt, iisdem priores esse possint; & quidem non in veritatem ex re ipsa inquirit, sed ut talem sententiam inveniat, qualem verba Aristotelis recipiunt) elementarem hunc mundum nihil ex sese habere, nisi potestatem; quicquid autem actûs habet, id à caelo recipere: totamque hanc mundi inferioris materiam esse potestate calidam, frigidam, humidam, siccam; actu autem talem fieri à motu & immobilitate caeli, à motu caeli incalescere, à motûs carentia refrigerari, & ad qualitates primas, quae sint praeparationes pro eductione formarum, ipsas formas elementorum sequi, atque ita elementa talia ab aeterno secundum sententiam Aristotelis reddi & conservari. Rectiùs, ut dictum, sacrae literae nos docent, in principio elementa creata esse, & res omnes suam materiam & formas, quibus à se invicem differunt, & efficaces sunt, ex prima creatione habere, quasque Dei Opt. Max. voluntate ad hunc usque diem conservant. Ex quibus omnibus patet, Deum omnibus corporibus naturalibus in prima creatione dedisse suam materiam & suam formam. Quae si nonnulli attenderent, de origine formana ven aliter sentirent.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
