# Hypomnemata physica 193

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/193

docui, vegetans & sentiens, aut vegetans, sentiens, & rationale hale peculiares quaedam & generales formae sunt, & tres essentiae, sed saltem generales conceptus, ex comparatione & convenientia viventium orti & constituti, qui nullibi separatim existunt, nisi in mente; neque plantae ullius natura à sola vi vegetante absolvitur, sed quaelibet planta habet formam specificam, vi quidem vegetante, sed tamen & aliis facultatibus praeditam. Hanc Aristoteles animae in semine praesentiam, & omnino ipsam veritatem, agnoverunt omnium seculorum praestantissimi Philosophi & Medici, quos initio huius capitis allegavi, & imprimis J. Caes. Scaliger exerc. 6. sect. 7. & seqq. & inter Recentiores Doctiss. Fort. Licetus, qui cùm alibi, tum lib. 4. de spont. viv. ortu, cap. 32. eorum, quae alibi docuit, summam quasi exhibens, scribit, semen esse animal imperfectum, & leonem ac semen leoninum esse univoca & habere eandem animam pro sua forma essentiali, ac dissidere solâ corporis organizatione, &, lib. I. c. 74. Patrem tunc reverâ generare, quando à se semen excutit, anima eius ad subiecti partitionem divisa, & ex una facta duplici; quae verò in semine permaneat, fota ab uteri tempore; nactaque materiam opportunam, in eam suas vires exerceat, ac formet sibi corpus organis iis instructum, quibus ad alias vitae operationes abeundas indiget: adeo, ut semen sit animal & vivens, cui sola deest organorum multitudo; & generatio praecisè à patre non fiat in utero post patris obitum, sed emissione seminis. Verùm autoritatibus solùm certare non lipet, neque etiam à generatione hominis telam huius controversiae exordiri fas est; cum id contra leges demonstrationis sit.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
