# Hypomnemata physica 196

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/196
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/196

Etsi enim in seminibus plantarum ad sensum motus nullus appareat: tamen anima intus latens otiosa non est; sed semen id vivificat: eodem modo, ut in arboribus tempore hiberno nulla ad sensum actio apparet, quae tamen animâ non destituuntur, sed ab intus latente vivificantur, quae tempore verno actionibus manifestis sese iterum prodit; quod idem fit in seminibus. Semina enim dum vivunt, foecunda sunt, & sationi apta; quae verò emortua sunt, sationi apta non sunt, neque ex iis ulla planta pullulat. Et, nisi viverent semina, unde, quaeso, fit, ut humectata saltem, & calore fota, statim germinare incipiant? Secunda operatio est corporis viventis formatio & fabricatio: opus planè admirandum itque in quo, ut Galenus loquitur, τέχνη καὶ συρία μεγίστη, ars & sapientia maxima apparet. Si enim ullum est opus Naturae admirabile, & in quo nostram oporteat fateri ignorantiam, & immensam Creatoris admirari sapientiam & potentiam, est illa foetus in utero, ut & animalium ex ovis, & plantarum è semine conformatio. Quis enim non miratur plantarum & animalium corpora tam artificiosè extrui, & secundùm magnitudinem, numerum, figuram, ordinem, situm, colorem, odorem, & alia ita formari, ut omnium mechanicorum artem & industriam superent? Hippocrates certè passim, praecipuè in lib. de aliment. de corde, de articulis, in epidemiis, Naturam appellat sagacissimam justissimam, artificiosissimam, providissimam, prudentissimam.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
