# Hypomnemata physica 198

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/198

egregiè planè scribit: At verò, inquit, si de ejusmodi pecudibus plura verba fecero, melioris mentis homines meritò mihi forte succenseant, dicantque, me polluere Sacrum sermonem, quem ego Conditoris nostri verum hymnum compono; existimoque in eo veram esse pietatem, non taurorum hecatombas ei plurimas sacrificari, & casias, aliaque sexcenta odoramenta ac unguenta suffumigari; sed si noverim ipse primus, deinde & aliis exposuerim, quaenam sit ipsius sapientia, quae virtus, quae bonitas. Quod enim cultu conveniente exornare omnia, nihilque suis beneficiis privatum esse voluerit, id perfectissimae bonitatis specimen esse statuo; & hac quidem ratione ejus bonitas hymnis nobis est celebranda. Hoc autem omne invenisse, quo pacto omnia potissimum adornarentur, summae sapientiae est: effecisse autem omnino quae voluit, virtutis est invictae ac insuperabilis.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
