# Hypomnemata physica 203

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/203
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/203

Avarte autem capitis posteriori, omnibus clausis, nulla conspicitur apertura: sed nervi fortes & junctura mirabiles illic consistunt, qui caput, partem supremam cum humeris parte inferiori conglutinant, ita ut, cum caput humeros non contingat, pulchrè tamen absque onere per colli interpositionem ab eisdem gestetur. Hinc verò ab humeris velut duorami extenduntur brachia duo, ad opus quodlibet peragendum, eaque in medio curvabilia in cubito; extremitates autem similiter in digitos ordinare divisas habentia, ut de pedibus supra diximus. Deinde nobilissimum membrum cordis ita mirabiliter in medio animalis positum consistit habens ad sui caloris temperamentum circumjacentem pulmonem, aërem suâ respiratione continuò in modum follis attrahentem, sicque suum calorem temperantem: vicinum etiam habens epar, sanguinis officinam, & stomachum velut totius corporis coquum, alimenti totius susceptivum: habet insuper splenem, habet renes, habet intestina, omnia, mirabili connexione & convolutione disposita.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
