# Hypomnemata physica 206

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/206
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/206

scribit, regenerat; dentes elapsos in pueris raparat, folia delapsa in arboribus singulis annis restituit, flores & fructus edit, ramos multiplicat, in pavonibus, & quibusdam aliis avibus plumas speciei convenientes reponit. Horum enim operum omnium cùm animam & formam cuiusque viventis specificam caussam esse certum sit, & hinc singulis annis sua arboribus folia, alia quercui, alia pyro, alia persico, cornua decidua cervo cervina, non bubula, chelae amissae cancris restituantur, prout speciei cuique convenit: quid quaeso, opus est, in prima corporis cuiusque viventis ex semine structura aliam formationis caussam quaerere, quàm ipsam animam, quae eadem est in semine, & corpore vivente formato? Eadem enim omnino est opera, cum anima in semine latens & attracta materia corpus plantae fabricat, & cum eadem postea amissa folia & flores instaurat, novos surculos, ramos, radices producit. Atque ita cum eaedem operationes in semine & in planta, omnibus numeris etiam perfectè absolutae, conspiciantur, idem in utroque principium & agens indicant.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
