# Hypomnemata physica 207

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/207

Et propterea cùm in ipso semine edantur operationes animae proprię: cur animam in semine inesse negemus; siquidem omnes facultates cuiuslibet formae, atque imprimis animae, emanentes & inseparabiles ab ipsa proprieed by proprietates sunt, & proinde rectissimè concludatur: ubi facultates & actiones animae reperiuntur, ibi ipsam etiam animam praesentem adesse, & facilimè ex operationibus ad latentis essentiae & animae cognitionem pervenimus? Nam si alia facultas fuisset in semine, alia in corpore adulto, cuius formae illa potentia fuisset, aut quò & quando corpore formato evasisset? Absurdum certè est, statuere, carnis, membranarum, ossium, & aliorum formationem in receptam fuisse ab una facultate, & alia verò & diversa continuatam & absolutam; & ita quidem, ut à primo filio cepto nunquam aberret? Certè una numero & continua, quae à principio generationis ad finem vitae durat, operatio à diversis principiis provenire non potest. Idem & hoc confirmat; quod videmus, in plantis radicem vel surculum, vel etiam folium saltem, ut in ficu Indica, à planta avulsum terrę commissum in integram & perfectam plantam excrescere; id quod nullius, quàm animae praesentis opus est. Idem cùm fiat in semine, & in eo animam praesentem esse, idemque opus perficere, meritò concludimus. Imò cùm eandem plantam, v. g. rorem marinum & semine & surculo propagari videamus, utrobique eandem caussam agnoscimus. Aliàs enim eiusdem & specialis effectus duae diversae darentur caussae, & eiusdem plantae duae conformatrices facultates, quod falsum & absurdum. Equidem in hoc argumento solvendo mulum laborat & sudat Thomas Fienus, de form. foet. q. 5. conclus. 6. frustrà tamen. Dicit enim, alio modo produci novam plantam ex radice, surculis; alio modo ex semine.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
