Latin
CAPVT VI
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 209
Unproofread scanNot analysed yet
Certè utrobique ex iisdem operationibus ejusdem animae praesentia arguitur. Rectè ergo ab admiranda hac corporis fabrica, quae fit in semine &ex semine, ad ipsam animae pręsentiam argumentamur. Etenim ὅσα φύσει γίγνεται, ἢ τέχνη, ὑπὸ ἐνεργείᾳ ὅντος γίγνεται: &τὸ κινοῦν ἔνερ γεῖα εἶναι δει, atque omne efficiens immediatum cum patiente conjungatur necesse est. Ideoque &in omnium viventium generatione id quod corpus format, praesens esse, &cum corpore illo conjungi oportet? Et quod magis est, ipsae etiam formatricis facultatis ministrae potentiae omnes in semine apparent. Prima enim operatio, quae fit in semine, est in planta attractio nutrimenti è terra, in animalibus attractio sanguinis materni. Secunda, ejusdem vivificatio &animatio, seu animae communicatio. Alimentum enim è terra attractum inanimatum est. Sanguis etiam per se inanimatus est. Cùm verò ex his fiunt partes plantae &ipsius foetus, seu ad eum pertinentes, ea animari necesse est. At animam dare nihil potest, nisi quod habet, &proinde semen