# Hypomnemata physica 21

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/21

de element. qualit. cap. 9. dictum, & quidem, ut putant, ex mente Aristotelis, lib. I. Meteor. ca. a elementarem hunc mundum nihil ex se habere, nisi potestatem; quicquid autem actus habet, à coelo recipere: & si aliquando universa elementa generari, & talia fieri coepissent, a coelo esse genita; cum autem apud Aristote lem nunquam inceperit generatio, ea continuò à coelis talia reddi & conservari. Alterum est, quod exempla generationis rerum artificialium (quibus etsi Aristoteles in Physicis & Metaphysicis usus est: tamen similibus illis, & analogia ab arte factis illustrare tantùm, non probare voluisse suam doctrinam, censendum est) ad probanda principia naturalia traducere conati sunt: Cum enim viderent statuam fieri, si à statuario aliqua ligno demantur, alia, si opus sit, addantur, &, ubi artificis operatio absoluta est, tandem ad ultimum operationis artificis momentum formam illam emergere: putarunt eodem modo ex actione externi agentis (quod tamen quale sit; satis clarè, non explicarunt, sed sub vocabulo Naturae generaliter latuerunt; cum tamen cuius vis specialis effectus specifica caussa reddenda sit) in materiam dispositionem aliquam induci, ad cuius ultimam perfectionem in momento forma exoriatur: eamque è potentia materiae educi, dixerunt.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
