# Hypomnemata physica 210

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, 210. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/210

animatum est. Tertia operatio est segregatrix. Cum enim ex alia materia epar, ex alia ventriculus, ex alia cor, ex alia cerebrum, ex alia vena, nervus, arteria formetur, anima, quae est in semine, materias hasce segregat & discernit. Quartò, ubi materiae hae segregatae fuerunt, ab eadem anima suo quaeque loco collocatur, alio loco cerebrum & ventriculus, alio cor, epar. Quinta est formatrix in specie dicta, qua cuique parti sua figura, quantitas, numerus, & similia tribuuntur. Secundò nullum aliud agens hîc dari potest, quàm anima, quae est in semine. Primo enim ipsum generans ampliùs saepe non adest. Ita cum tempore verno ex semine planta pullulat, planta, quae semen generavit, dudum saepe emortua est, &, dum animal in utero matris formatur, accidere potest, ut parens iam mortuus sit. Deinde nec calor innatus in semine principium formationis esse potest. Etsi enim neganlum non sit, calorem innatum esse organum.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
