# Hypomnemata physica 211

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, 211. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/211

quo, ut aliae actiones in corpore, ita & conformatio perficitur: tamen caussa primaria non est; cum operatio tam admiranda nudae qualitati adscribi, & tot diversis & ferè infinitis partibus partibus sua cuilibet peculiaris figura, quantitas, numerus, situs, à solo calore tribui non possit, sed longè diviniore agente opus sit. De quo Scaliger, exerc. 6. sect. 5. Si, inquit, extrinsecus venit forma, atque interea, ut scribunt, omni perfectionum genere instruitur materia: ab aliquo intus & qualitates & quantitates, & numeros & ordines, & situs apparari atque institui necesse est; denique corpus ipsum totum fabricari. Haec fabrica fit aut à substantia, aut ab accidente, aut ab utroque. Non ab accidente solo. Primùm, quia nullum accidens agit, nisi per vim suae substantia. Deinde, quia nullum accidens cognoscit. Illa verò virtus tam nobilis templi architecta sapientissima ab omnibus Philosophis iudicata est. Aedificabitur igitur à substantia. At haec forma seminis est. Sane seminis forma, si non est anima, bruta res est: & si fabricat, est aequalis animae. At in crementis & amissae carnis repositione opus illud animae est. Erit igitur in semine anima formatrix, antecedens animam, cui parat illud domicilium. Quare prior illa posteriore hâc sapientior ac nobilior. Et paulò ante. Ipsamet forma ejus praeparationis autor est. Ipsan. sibi & alterat totu, & disponit partes. Neque cum ad summam perventum fuerit perfectionem praeparationis, tum ad substantiae quoque formam pervenitur. Est enim ipsa forma ante existens. Ergo non ad eam pervenitur, sed ad ejus actum, quo ipsius deinceps usum capessere possit. Haec Scalig. Neque in animalib. uteri materni virtus causVteri musa conformationis esse potest.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
