# Hypomnemata physica 22

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/22

Verùm valde in eo errarunt. Dum enim è ligno fit statua vel scamnum, ex argilla olla, è cera globus, materiae nihil, nisi accidens & qualitas quaedam ac figura, inducitur, & materiae potentia nulla tunc est, nisi obedientialis. At hic de substantiae origine quaestio est. Ipsa tamen artificialium rerum generatio eos in cognitionem generationis rerum naturalium deducere potuisset. Ut enim artificialia fiunt ab agente actu ad determinatam in mente artificis ideam, & ita non à quolibet artifice quodlibet sit, sed aliud opus statuarius, aliud scrinarius, aliud faber lignarius efficit: ita etiam ad cuiuslibet rei naturais generationem determinatum & specificum agens, & actu tale requiritur, quod pro concessa sibi à creatore potestate (sicut artifex agit secundum ideam, quam in mente concepit) sibi simile opus efficiat. In hoc tantùm diversitas est, quod artifex est extra materiam: in rebus naturalibus in materia. Neque enim externum aliquod, quodcunque etiam fingatur, pro determinata caussa admitti potest; cum nullum generatio sit simile & univocum, & quod eam saltem similitudinem habeat cum generato, quam habeat idea in animo artificis cum statua, vel alia re artificiali. Nimirum natura est ars intrinseca; ars verò natura extrinseca. Natura autem hoc artificium habet à Deo, cuius sapientiae vestigia ubique apparent, in homine, in apibus, in formicis, in foliis & floribus arborum, & omnibus omnino rebus naturalibus, quibus Creator sui imaginem impressit, dum formas dedit.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
