Latin
224
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 224
Unproofread scanNot analysed yet
Extensio propriè est quantitatis &corporum, quę habent partes ita dispositas, ut, ubi una est, altera non sit, verbi gratia, ubi est, pes, ibi non sit manus. Anima verò etsi corporibus conjungitur, quia corpora dimensa &extensa informat, &ipsius plenitudo &replentia (ita enim rectiùs Scholastici, quàm extensionem, nominant, &meliùs hoc vocabulo, quàm extensionis, in inscriptione suorum librorum de coextensione animarum cum corpore, uti potuisset Fort. Licetus,) tanta est, quantum corpus ipsum, corporisque dimensio, &ipsum quantumlibet excrescat, nulla parte additareplet: tamen non alia est animae pars in oculo, alia in pede, neque anima in viro major est, quàm quae in infante; sed, sicut Deus immensus &infinitus est ubique, non habens partem extra partem: ita &suo modo anima totum corpus replet, non habens partem extra partem. Ex quo etiam ad illud, quod multos, &inter eos etiam Bassonem, turbavit, quod objicitur, si anima est tota in toto, fore, ut, dum pars corporis amputatur, v. g. in homine manus, etiam anima ad corporis divisionem dividatur, facile responderi potest. Etenim in iis quidem, ubi seminalis ratio per totum corpus sparsa est, ut in salice, abscisso ramo anima multiplicatur, vel, ut vulgò loquuntur, dividitur: in animalibus verò, ubi per semen fit propagatio, anima in corpore suo, etiam parte abscissa, integra manet; sicut etiam in augmentatione, etsi anima se parti, quae accrescit, communicat, non migrat de subjecto in subjectum. Agnovit hoc etiam Fort. Licetus, lib. 2. de anim. Coextens. cap. 4.