# Hypomnemata physica 225

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, 225. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/225
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/225

ubi duplicem extensionem, unam materialem ac magnitudinis, quae soli quanto corporeo inest; aliam formalem, ac substantiae incorporeae facit. Et rectè addit, quòd, etsi hae duae extensiones, materialis & formalis scilicet, analogiam, proportionemvè inter se habent: (quod scilicet utraque certis terminis rem definitam coërcet. Deus enim solus totus ubique est) in eo tamen differant; quod extensio formalis appellata rem, cui competit, non efficit de genere quanti, nec necessariò divisibilem sive per se, sive per accidens: materialis verò extensio nominata rem facit quantam, & divisibilem. Exhibent hujus rei imaginem etiam species sensibiles. Etenim si in loco aliquo sit res lucida, vel alia cujuscunque rei imago, & unus saltem homo, qui eam videat, vel unum speculum saltem; tota rei visibilis imago est in unius hominis oculis, vel uno speculo. Si verò centum vel mille, aut etiam plures homines adveniant, vel mille specula apponantur, eadem imago, quae antea ab uno homine, vel uno speculo recipiebatur, jam in mille hominibus & speculis apparet, nec tamen rei illius visibilis species in partes quantitativas dividitur. Atque hinc πολυθρήλλητον illud axioma Philosophorum natum est: Omnis forma est sui multiplicativa. Quod etiamsi Zabarella, de sensu agente, cap. 5. ubi de speciebus sensibilibus tractat, allegat: tamen non sequitur; ut quidam imperitè existimat, id saltem de formis accidentalibus verum esse.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
