Latin
CAPVT III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 23
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis enim forma est participatio, &,suo modo, imago Dei potentiae &sapientiae, bonitatis, amoris: &omne Ens per suam formam cupit esse, scit esse, potest esse. Etsi verò in formis multa admiratione di- Formarum gna occurrunt: tres tamen imprimis formae proprietates. proprietates habent, quae diligenter notandae sunt: Prima est, quòd forma per se nec quanta, nec divisibilis est, &eadem forma sua essentia aequè integra esse &consistere potest in exigua mole, quàm in magna, atque in minima atomo ignis vel aquae forma ignis vel aquae aequè perfecta est, ac in magna eorundem mole, &in exiguo papaveris &Nicotianae semine, ac in magna papaveris &Nicotianae planta; seu, ut nulla tergiversanti alicui sit occasio, in exiguo germine, è glande querna pullulante, aequè integra forma quereus est, ac in procera &ardua postea quercu: nec anima, quae est in exiguo semine vel germine, minor est, quàm quę postea est in procera arbore, aut quae in procera arbore est, maior per se est, quàm quae est in exiguo semine vel germine. Secundò tamen extenditur forma ad extensionem materiae, seu potiùs forma totam suam materiam replet. Cum enim, ut exemplo plantarum id demonstrem, totum corpus plantae vivat, nutriatur, augeatur; anima, quae primò in exiguo germine erat, sese, naturâ suâ major non facta, in nutrimentum appositum diffundit, &ubicunque corpus est, quod vivit, ibi animam esse rectè dicitur, &animae, si sic loqui licet, plenitudo &replentia tanta est, quantum est corpus ipsum vivens, ejusque dimensio.