# Hypomnemata physica 233

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/233
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/233

Verùm quod ad animae recorpore orceptionem corpus organicum non requiratur ganico. multa sunt, quae probant. Prima enim, cùm ad organicam constitutionem requiratur certa partium quantitas, numerus, figura, situs; haec omnia ad formarum receptionem necessaria non sunt. Formae enim, quales & animae sunt, cum per se quantae non sint, in materiam recipiuntur sine ulla quantitate & figura. Et manifestè hoc videmus in plantis, in quibus quantitates & figurae variè mutantur, manente eadem animâ. Alia enim est quantitas & figura germinis è semine primò pullulantis, alia procerae postea arboris. Tempore hiberno in multis caules emoriuntur, manente radice salva, atque in eâ animâ. Deinde figura corpotum est effectus formarum & animarum. Ergo Forma denon est praevia ad eas dispositio. Forma enim terminat quantitaipsa est, quae terminat quantitatem sui corpotes & figuris, & quaelibet anima suo corpori determina ras.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
