# Hypomnemata physica 234

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/234
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/234

tam figuram inducit, eamque in nutritione & augmentatione conservat; unde tot figurae, & tot magnitudines sunt corporum viventium, quot sunt animarum differentiae, aliamque magnitudinem & figuram habet rosa, aliam quercus, aliam abies, aliam perdix, aliam gallina, aliam pavo. Tertiò, anima per se & primò est in partibus, quatenus sunt similares, & non quatenus organicae. In organicis verò saltem est, quatenus constant è similaribus. At similares partes, ut tales, nullam certam figuram habent: & proinde anima non est in iis, ut certam figuram vel quantitatem habent, sed saltem quatenus tales sunt. Nimirum anima est in osse, non quatenus dens, tibia, ulna, talus, sed quatenus os, & omnibus aequè inest. Ideoque etsi in fracturis, in quibus ossa aliam, quàm naturaliter habent, figuram saepe acquirunt, manet nihilominus anima, & aequè postea est in callo, etiam nimis magno, atque in osse antea integro. Unde & in nutritione in alimentum nullâ figurâ praeditum introducitur, & sufficit, ut hoc saltem, vel illud temperamentum & constitutionem similarem habeat. Atque ita organica dispositio non est necessaria ad actum primum, sed solùm ad actum secundum seu operationes edendas. Neque corpus, ut organicum, simpliciter est subiectum adaequatum animae, sed tum solùm corpus organicum, quando iam corpus perfectum est, & debet operari, & suis operationibus se in vita conservare. Et organa requiruntur ad operandum, non ad essendum simpliciter, & tum solùm necessaria sunt ad essendum, cùm Esse sine pperationibus non potest conservari; quod accidit, dibzy G Goog cidit quando corpus iam ad statum perfectum est de ductum.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
