# Hypomnemata physica 235

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/235
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/235

Figura verò & organizatio, ut nonnulli loquuntur, est posterior anima, non prior; & proinde non est dispositio ad animam suscipiendam necessaria. Praeterea dispositiones ad formam sunt immutabiles. At figura & organizatio in viventibus non est immutabilis. Patet utrumque in animalibus & plantis. Terminum, quem omnes, qui animam infundi statuunt, longissimum ponunt, est dies quadragesimus. At eo tempore adhuc rudis est partium delineatio. Quid verò de brutis dicetur, quibus animam infundi nemo docet? Annon ibi anima est primis statim conceptûs diebus. At quantum temporis progressu figura corporis mutatur? Et multò magis in plantis hoc accidit. Primis enim diebus, ubi plantae iam è semine pullulare & geminare incipiunt, tam rudis adhuc est plantae conformatio, uti non nisi à peritissimis Botanicis agnoscatur, hanc vel illam plantam esse, quae postea temporis progressu multis modis mutatur. Neque ullius momenti est, quod Sanctacruzius hîc obiicit, cùm animae sint nobiliores, quàm formae elementorum & mixtorum simpliciter, etiam nobiliorem configurationem & formationem requirere, & quo viventia sunt nobiliora, eò etiam nobilius postulare corpus, atque hinc tot & tam varias figuras plantarum & animalium ortum habere.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
